- BURGENSIS
- BURGENSISmoneta ex argento minutior,in Gallia, Philippô Pulchrô regnante, primum cusa. Nangius Chron. A. C. 1313. Philippus Rex Franciae, circa festum B. Virginis, monetam Burgensium, quam fieri fecerat et per biennium Parisiis cursum suum habebat, quod alias in Regno Franciae fuerat inauditum, praesertim cum iusti pretii et ponderis aequitate coeteris paribus aequipalleret etc. Erant autem et Burgenses simpliciter dicti, seu Burgenses simplices, quorum 4. pro alba Mallia, et 12. pro 7. Grossis Turon. Ludovici IX. Et Burgenses fortes duplices, Gall. Bourgeois doubles forts, qui duplum valebant. In his efficta crux, quae ipsum inscriptionis limbum inferiorem pertingit, PHILIPPUS REX. in aversa parte, sub lilio, NOVUS, et in circulo BURGENSIS. Sed et Leodii Burgenses cusos, docet Radulfus de Rivo, in Vita Engilberti a Marka Episcopi Leodiensis c. 2. ubi duos primum solidos, postea vero sex valvisse refert, apud eundem Glossarii Auctorem, in voce Burgensis, item Moneta, ubi Burgensium fortium typum exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.